- MAPPAE
- MAPPAEVeteribus lintei libri dicti sunt, quorum mentio est apud Vopiscum in Aureliano. c. 8. Auctores de limitibus, Terminus si scriptus fuerit et punctos habuerit literis Graecis, sequeris cursum eius a Sion, hoc est, ab Oriente, per litteras Graecas de mappa.Item, in mappa Albensium inveniuntur haec, h. e. in libris linteis Albensium. Inde linteae mappae, in Cod. Theodos. leg. 1. de alim. quae Imp. etc. lex aereis tabulis vel cerussatis, aut linteis mappis scripta per omnes Italiae civitates proponatur. Vide Salinas. ad Vopisc. d. l. Et. Mappa Mundi, apud Gervasium Tilleber. Otior. Imperial. l. 2 Considerantes quod ipsa pictorum varietas mendaces efficit de locorum varietate picturas, quas Mappam mundi vulgus nominat. Quô nomine indigitatur charta vel mappa explicata, in qua orbis seu mundi descriptio continetur: Πίνακες ἐν οἷς αἱ τῆς γῆς περίοδοι ἐισὶν, ut est in Testamento Theophrasti, apud Diogenem Laertium. Quarum quidem Tabularum Geographicarum primumauctorem fuisse Anaximandrum, quem subsequuti sint Hecateus, Democritus, Eudoxus, Alii, tradit Eustathius in Epistola, praefixâ Notis ad Dionysium Periegetem, apud Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque supra, voce Itinerarium, et infra Ocononistae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.